

Epistola I ad Corinthos*
Caput 7: Versus 26
Necessitatemdicit penuriam saeculi quam saepe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem praetendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.